Non poterat ultra se cohibere Joseph, et ejectis aliis foras cum fletu clamabat, ita quod qui exierant, audirent: Ego sum Joseph, nolite timere; pro salute vestra misit me Dominus ante vos. Biennium jam famis transiit, adhuc quinque anni restant quibus nec arari, nec meti poterit: quod ex nimia fluvii inundatione creditur accidisse. Et adjecit. Festinate, et nuntiate patri meo gloriam meam, adducite eum ad me, ut pascam vos, et pecora vestra, ne moriamini, et habitabitis in terra Gessen. Oculi vestri vident quod os meum loquatur ad vos, id est verum est quod loquor. Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, flevitque super singulos. Auditumque est verbum in aula regis: Venerunt fratres Joseph. Gavisusque est Pharao, et dixit ad Joseph: De fratribus tuis. Tollite plaustra de Aegypto ad subvectionem conjugum, et parvulorum. Omnia vestra adducite vobiscum, dabo vobis omnia bona Aegypti, et medullam terrae comedetis. Factumque est ita. Deditque Joseph singulis binas stolas. Stola dicitur a telon, quod est longum, quasi tunica talaris. Benjamin vero dedit trecentos argenteos, et quinque stolas optimas, et totidem misit patri, asinosque decem, qui subveherent ex omnibus bonis Aegypti, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. Qui cum venissent ad patrem dixerunt: Joseph vivit, et dominatur in Aegypto. Jacob quasi de gravi somno evigilans, non credebat eis. Cumque vidisset omnia, quae miserat ei, ait: Sufficit mihi, si filius meus Joseph vivit. Quasi dixerat: De poena, vel gloria non multum curo: Si vivit, vadam et videbo eum, priusquam moriar.